- QUINCUNX
- QUINCUNXapud Ciceronem, de Senect. c. 17. directi in quincuncem ordines, ubi de arboribus, hanc notam habebat ----- Xenophon ὀρθοὺς ςτίχους τȏυ δένδρων καὶ πάντα ἐυγώνια. Virg. l. 2. Georg. v. 278.——— Omnis in unguemArboribus positis sectô via limite quadret.Sic in delineatione quoque ac descriptione sitûs urbium condendarum, quae in solo areae formabatur, sectio viarum et directio praecipue spectabatur, ut omnia rectis ordinibus dimensa essent. Quam viarum directam sectionem Ρ῾υμοτομίαν Graeci dixêre. Unde urbes κακῶς ἐῤῤυμοτομημέναι, quae hac in parte laborabant viis male sectis, quod de Athenarum urbe refert Dicaearchus. Ut autem recta esset ῤυμοτομία, duae maximae ac latissimae viae concurrentes ducebantur ac sese πρὸς ὀρθὰς invicem secabant: coeterae minores utrique παράλληλοι ducebantur; quod in Veter. Coloniis et castris metandis Romani, atque in Urbibus suis condendis, Graeci semper observârunt. In agrorum quoque metatione publice facienda idem consectati sunt iidem Romani, per decumanos et cardines maxmos, uti pluribus docet Salmas. ad Solin. p. 821. Idem poculi nomen, quod quinque cyathos continebat. Martialis, l. 1. Epigr. 28. v. 1.Hesterna tibi nocte dixeramusQuincunces puto post decem peractos etc.Atque hinc de poculo quovis, apud eund. l. 2. Epigr. 1. v. 9.Te conviva leget mistô quincunce ———Ad quem locum Raderum vide.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.